6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestr innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, qu exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
7 Petite, et dabitur vobis : qurite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
24 Propterea dico vobis, omnia qucumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
29 Et inde profecti prtergrediebantur Galilam : nec volebat quemquam scire.
40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
14 Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesi, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
22 Et omnia qucumque petieritis in oratione credentes, accipietis.