6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Isral, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
31 Projicite a vobis omnes prvaricationes vestras in quibus prvaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Isral ?
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
7 Dominus Deus auxiliator meus,ideo non sum confusus ;ideo posui faciem meam ut petram durissimam,et scio quoniam non confundar.
33 Sortes mittuntur in sinum,sed a Domino temperantur.]
15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, qu magnam habet remunerationem.
36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit anim me.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem anim.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
22 Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.
38 et erunt mihi in populum,et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,ut timeant me universis diebus,et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
38 Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
21 Mult cogitationes in corde viri ;voluntas autem Domini permanebit.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
15 Scio opera tua : quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus :
16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo :
51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.