13 Omnia possum in eo qui me confortat.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,nec est in spiritu ejus dolus.
14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
7 filii Isral creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
2 [Nonne Deo subjecta erit anima mea ?ab ipso enim salutare meum.
2 Sit nomen Domini benedictumex hoc nunc et usque in sculum.
9 et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
13 Me autem propter innocentiam suscepisti ;et confirmasti me in conspectu tuo in ternum.
9 Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,et formavit me in vulva unus ?
23 Electi mei non laborabunt frustra,neque generabunt in conturbatione,quia semen benedictorum Domini est,et nepotes eorum cum eis.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam prter tempus tatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
15 Docebo iniquos vias tuas,et impii ad te convertentur.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,et vindictam pauperum.
14 Plantati in domo Domini,in atriis domus Dei nostri florebunt.
29 Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt,et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquil :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.]
45 Et beata, qu credidisti, quoniam perficientur ea, qu dicta sunt tibi a Domino.
21 Manus in manu non erit innocens malus ;semen autem justorum salvabitur.
5 [Priusquam te formarem in utero, novi te,et antequam exires de vulva, sanctificavi te,et prophetam in gentibus dedi te.]
3 Uxor tua sicut vitis abundansin lateribus domus tu ;filii tui sicut novell olivarumin circuitu mens tu.
3 Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :
4 et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta prterfluentes aquas.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus,et omnipotens benedicet tibibenedictionibus cli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,benedictionibus uberum et vulv.
7 Antequam parturiret, peperit ;antequam veniret partus ejus,peperit masculum.
9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?dicit Dominus.Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?ait Dominus Deus tuus.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
11 Sicut pastor gregem suum pascet,in brachio suo congregabit agnos,et in sinu suo levabit ;ftas ipse portabit.
9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressur propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.