5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vit, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
7 Petite, et dabitur vobis : qurite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
10 Ne timeas, quia ego tecum sum ;ne declines, quia ego Deus tuus :confortavi te, et auxiliatus sum tibi,et suscepit te dextera Justi mei.
8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vit, qu nunc est, et futur.
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fderis inter me et inter terram.
9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt prcepta ejus in mille generationes :
23 teneamus spei nostr confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
14 En ego hodie ingredior viam univers terr, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, qu se Dominus prstiturum vobis esse pollicitus est, unum non prterierit incassum.
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in ternum. Credis hoc ?
10 Deus autem omnis grati, qui vocavit nos in ternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pnitentiam reverti.
4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hc efficiamini divin consortes natur : fugientes ejus, qu in mundo est, concupiscenti corruptionem.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero,et flumina non operient te ;cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
24 Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquil :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.]
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
20 Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cnabo cum illo, et ipse mecum.
15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prvaricationum, qu erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt tern hreditatis.