5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;et in operibus manuum tuarum exsultabo.
13 Si averteris a sabbato pedem tuumfacere voluntatem tuam in die sancto meo,et vocaveris sabbatum delicatum,et sanctum Domini gloriosum,et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :
14 tunc delectaberis super Domino,et sustollam te super altitudines terr,et cibabo te hreditate Jacob patris tui :os enim Domini locutum est.]
2 Labores manuum tuarum quia manducabis :beatus es, et bene tibi erit.
12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :diviti conservat in malum domini sui.
24 Si dormieris, non timebis ;quiesces, et suavis erit somnus tuus.
5 Voce mea ad Dominum clamavi ;et exaudivit me de monte sancto suo.
9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
2 Veniat pax ;requiescat in cubili suoqui ambulavit in directione sua.
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :et defossus securus dormies.
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ;et deprecabuntur faciem tuam plurimi.