8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qurens quem devoret :
9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei qu in mundo est vestr fraternitati fieri.
19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,et qui ab ortu solis gloriam ejus,cum venerit quasi fluvius violentusquem spiritus Domini cogit ;
1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dmonia, et ut languores curarent.
19 Et tibi dabo claves regni clorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in clis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in clis.
33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis qu Dei sunt, sed qu sunt hominum.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
27 Nolite locum dare diabolo :
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
4 Nam arma militi nostr non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.