6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea qu prophet locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
21 Quod et vos nunc similis form salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscienti bon interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est vit : et judicati sunt mortui ex his, qu scripta erant in libris, secundum opera ipsorum :
13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti terni, Dominum nostrum Jesum Christum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in scula sculorum. Amen.
10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
14 Caritas enim Christi urget nos : stimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
15 et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in ternum. Credis hoc ?
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galila esset,
7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quritis.
6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.