4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
53 Litigabant ergo Judi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias grati ejus,
11 quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro anim piaculo sit.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terr, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione patern traditionis :
19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
9 Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
33 ne polluatis terram habitationis vestr, qu insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitul aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Isral, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus su usque mane.
23 Transibit enim Dominus percutiens gyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et ldere.
13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.