4 Magnificate Dominum mecum,et exaltemus nomen ejus in idipsum.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in dificationem sui in caritate.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
10 Nihil horum timeas qu passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vit.
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.