11 sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
23 Intende in adjutorium meum,Domine Deus salutis me.]
4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhrebitis.
15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam prcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes maliti libertatem, sed sicut servi Dei.
22 Vidisti, Domine : ne sileas ;Domine, ne discedas a me.
12 Et nunc Isral, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :
13 custodiasque mandata Domini, et cremonias ejus, quas ego hodie prcipio tibi, ut bene sit tibi ?
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon.
26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.