Sofrimento
39 Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
17 Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :
5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
17 Id enim, quod in prsenti est momentaneum et leve tribulationis nostr, supra modum in sublimitate ternum glori pondus operatur in nobis,
1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
10 Deus autem omnis grati, qui vocavit nos in ternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea qu prophet locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
4 Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit ;et nos putavimus eum quasi leprosum,et percussum a Deo, et humiliatum.
14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
3 despectum, et novissimum virorum,virum dolorum, et scientem infirmitatem,et quasi absconditus vultus ejus et despectus,unde nec reputavimus eum.
28 et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judorum.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
4 patientia autem probationem, probatio vero spem,
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,
21 et dixit : Nudus egressus sum de utero matris me, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
24 et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
18 Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.