20 Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
1 Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus dificaverit domum,in vanum laboraverunt qui dificant eam.Nisi Dominus custodierit civitatem,frustra vigilat qui custodit eam.
26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?
27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :
28 sed est Deus in clo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, qu ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.
1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prdixerit signum atque portentum,
2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :
3 non audies verba prophet illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhrebitis.
32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus :qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meumin mendacio suo et in miraculis suis,cum ego non misissem eos, nec mandassem eis,qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
3 Si quid vovisti Deo,ne moreris reddere :displicet enim ei infidelis et stulta promissio,sed quodcumque voveris redde :
25 Audivi qu dixerunt prophetprophetantes in nomine meo mendacium,atque dicentes : Somniavi, somniavi.
26 Usquequo istud est in corde prophetarumvaticinantium mendacium,et prophetantium seductiones cordis sui ?
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15 Non enim, sicut vos stimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Jol :
17 [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,effundam de Spiritu meo super omnem carnem :et prophetabunt filii vestri et fili vestr,et juvenes vestri visiones videbunt,et seniores vestri somnia somniabunt.
7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
21 Mult cogitationes in corde viri ;voluntas autem Domini permanebit.
28 [Et erit post hc :effundam spiritum meum super omnem carnem,et prophetabunt filii vestri et fili vestr :senes vestri somnia somniabunt,et juvenes vestri visiones videbunt.
15 Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : qu audivi te sapientissime conjicere.
16 Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
3 Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tu.