28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
29 Etenim Deus noster ignis consumens est.
4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
6 et prcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
16 Melius est parum cum timore Domini,quam thesauri magni et insatiabiles.
13 Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,
1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
10 Peccator videbit, et irascetur ;dentibus suis fremet et tabescet :desiderium peccatorum peribit.]
8 Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ?
7 Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?
7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;