15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
1 Fratres, etsi proccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
28 aut ambulare super prunas,ut non comburantur plant ejus ?
2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :opprobrium insipienti dedisti me.
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
3 scientes quod probatio fidei vestr patientiam operatur.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
13 Et ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Amen.]
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
20 Dicebat autem, quoniam qu de homine exeunt, illa communicant hominem.
21 Ab intus enim de corde hominum mal cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22 furta, avariti, nequiti, dolus, impudiciti, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23 Omnia hc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
9 Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vit, quam repromisit Deus diligentibus se.