1 In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :
12 Tu diviti, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
36 et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
17 [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,ecce tu fecisti clum et terramin fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :non erit tibi difficile omne verbum :
7 Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
27 [Ecce ego Dominus Deus univers carnis :numquid mihi difficile erit omne verbum ?
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.
26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,et deducam imbrem in tempore suo :pluvi benedictionis erunt.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ;venenum aspidum sub labiis eorum.
11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim qu in clo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 [Bonum est confiteri Domino,et psallere nomini tuo, Altissime :
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
17 Regi autem sculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in scula sculorum. Amen.
4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.