10 Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in prsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hsitationibus :
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prav et pervers : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vit continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut prcepimus vobis :
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, qu prparavit Deus ut in illis ambulemus.
9 Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei dificatio estis.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hreditatis. Domino Christo servite.
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.