6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque prputium : sed fides, qu per caritatem operatur.
29 Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
1 [Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.
10 [Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.
4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,et gloriosus, ego dilexi te,et dabo homines pro te,et populos pro anima tua.
20 Argentum electum lingua justi ;cor autem impiorum pro nihilo.
24 Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium grati Dei.
3 Misericordia et veritas te non deserant ;circumda eas gutturi tuo,et describe in tabulis cordis tui :
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam,coram Deo et hominibus.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.
26 Respicite volatilia cli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester clestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?