8 Et nunc, Domine, pater noster es tu,nos vero lutum ;et fictor noster tu,et opera manuum tuarum omnes nos.
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et qudam quidem in honorem, qudam autem in contumeliam.
21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
9 [V qui contradicit fictori suo,testa de samiis terr !Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis,et opus tuum absque manibus est ?
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
34 Ululate, pastores, et clamate :et aspergite vos cinere, optimates gregis,quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini,et dissipationes vestr : et cadetis quasi vasa pretiosa.
16 Perversa est hc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
2 Beth Filii Sion inclyti,et amicti auro primo :quomodo reputati sunt in vasa testea,opus manuum figuli !
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
8 Manus tu fecerunt me,et plasmaverunt me totum in circuitu :et sic repente prcipitas me ?
9 Memento, quso, quod sicut lutum feceris me,et in pulverem reduces me.
23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile,sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
6 [Numquid sicut figulus iste,non potero vobis facere, domus Isral ? ait Dominus :ecce sicut lutum in manu figuli,sic vos in manu mea, domus Isral.