Vida Nova
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in ternum et in sculum sculi.
11 Confitebor tibi in sculum, quia fecisti ;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostr, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii ir, sicut et ceteri :
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
25 Et effundam super vos aquam mundam,et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum,et spiritum novum ponam in medio vestri :et auferam cor lapideum de carne vestra,et dabo vobis cor carneum.
27 Et spiritum meum ponam in medio vestri :et faciam ut in prceptis meis ambuletis,et judicia mea custodiatis et operemini.
8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestr,
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
11 ubi non est gentilis et Judus, circumcisio et prputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.