31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
9 Nam : non adultaberis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
11 quoniam hc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
17 discite benefacere ;qurite judicium, subvenite oppresso,judicate pupillo, defendite viduam.]
12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sculo.
5 Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.
24 Nemo quod suum est qurat, sed quod alterius.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.
12 Omnia ergo qucumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hc est enim lex, et prophet.
11 Propter quod consolamini invicem, et dificate alterutrum, sicut et facitis.
13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.