1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino,et Dominus faciet nives :et pluviam imbris dabit eis,singulis herbam in agro.
2 Quia simulacra locuta sunt inutile,et divini viderunt mendacium :et somniatores locuti sunt frustra,vane consolabantur :idcirco abducti sunt quasi grex :affligentur, quia non est eis pastor.
3 Super pastores iratus est furor meus,et super hircos visitabo :quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,et posuit eos quasi equum glori su in bello.
4 Ex ipso angelus, ex ipso paxillas,ex ipso arcus prlii,ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prlio,et bellabunt, quia Dominus cum eis :et confundentur ascensores equorum.
6 Et confortabo domum Juda,et domum Joseph salvabo :et convertam eos, quia miserebor eorum :et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim,et ltabitur cor eorum quasi a vino :et filii eorum videbunt, et ltabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis, et congregabo illos,quia redemi eos :et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
9 Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei :et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10 Et reducam eos de terra gypti,et de Assyriis congregabo eos,et ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus :
11 et transibit in maris freto,et percutiet in mari fluctus,et confundentur omnia profunda fluminis :et humiliabitur superbia Assur,et sceptrum gypti recedet.
12 Confortabo eos in Domino,et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]