7 Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi

8 et interrogatus ab eo: " Quot sunt dies annorum vitae tuae? ",

9 respondit: " Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt ".

10 Et benedicto rege, egressus est foras.

11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao;

12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis.