1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3 Dixitque Deus: " Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum ".
4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:
7 " Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos ".
8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.
9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.