14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
15 Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,
16 quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
17 Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.
19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.