22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius;
24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.