22 Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:
24 quiaomnis caro ut fenum,et omnis gloria eius tamquam flos feni.Exaruit fenum, et flos decidit;
25 verbum autem Domini manet in aeternum.Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.