3 si gustastis quoniam dulcis Dominus.
4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
5 et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;et, qui credit in eo, non confundetur ".
7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli "
8 et " lapis offensionis et petra scandali "; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;