2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.