10 Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi;
11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum.
12 Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent.
14 Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.