1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
3 Cum enim dixerint: " Pax et securitas ", tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;