4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,