1 Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me!
2 Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.
5 Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;
6 nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
7 Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?
8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
9 et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
11 Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
12 Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
15 non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.
16 Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier.
17 Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;
20 sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.
22 Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
25 ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus;
27 in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;
28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet;
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.