7 " Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo:
8 cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis ". Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae.