1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
2 et ait: Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
3 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,scutum meum et cornu salutis meae!Munimentum meum et refugium meum.Salvator meus, de violentia liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominumet ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me fluctus mortis,torrentes Belial terruerunt me;
6 praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi Dominumet ad Deum meum clamavi;et exaudivit de templo suo vocem meam,et clamor meus venit ad aures eius.
8 Commota est et contremuit terra;fundamenta caelorum concussa suntet conquassata, quoniam iratus est.
9 Ascendit fumus de naribus eius,et ignis de ore eius vorabat;carbones incensi sunt ab eo.
10 Et inclinavit caelos et descendit,et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et volavitet devolavit super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,tenebrosas aquas, nubes densissimas.
13 Prae fulgore in conspectu eiusincensi sunt carbones ignis.
14 Intonuit de caelo Dominus,et Excelsus dedit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos,fulguravit fulmina et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris,et revelata sunt fundamenta orbisab increpatione Domini,ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 Misit de excelso et assumpsit me,traxit me de aquis multis;
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo,ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
19 Praevenerunt me in die afflictionis meae,et factus est Dominus firmamentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem,liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
22 quia custodivi vias Dominiet non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,et a praeceptis eius non recessi;
24 et fui immaculatus cum eoet custodivi me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eriset cum viro innocente innocens eris;
27 cum electo electus eriset cum perverso callidus eris.
28 Et populum pauperem salvum facieset oculos superborum humiliabis,
29 quia tu lucerna mea, Domine,et Deus meus illuminat tenebras meas.
30 In te enim aggrediar hostium turmas,in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via eius,eloquium Domini igne examinatum;scutum est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum?Et quae rupes praeter Deum nostrum?
33 Deus, qui accinxit me fortitudineet complanavit perfectam viam meam,
34 coaequans pedes meos cerviset super excelsa statuens me;
35 docens manus meas ad proelium,et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae,et exauditio tua magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me,et non sunt infirmati tali mei.
38 Persequebar inimicos meos et conterebamet non convertebar, donec consumerem eos.
39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:ceciderunt sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad proelium,incurvasti insurgentes in me subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum,odientes me, et disperdidi eos.
42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret,ad Dominum, et non exaudivit eos.
43 Contrivi eos ut pulverem terrae,quasi lutum platearum comminui eos.
44 Salvasti me a contradictionibus populi mei,constituisti me in caput gentium.Populus, quem ignorabam, servit mihi,
45 filii alieni blandiuntur mihi,auditu auris oboediunt mihi.
46 Filii alieni defluuntet contremiscunt ex arcibus suis.
47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea,et exaltetur Deus, petra salutis meae.
48 Deus, qui das vindictas mihiet deicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meiset ab insurgentibus in me elevas me;a viro iniquo liberas me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,et nomini tuo cantabo:
51 Magnificat salutes regis suiet facit misericordiam christo suo Davidet semini eius in sempiternum ".