1 Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
2 " Tantummodo vos cognoviex omnibus cognationibus terrae;idcirco visitabo super vosomnes iniquitates vestras.
3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?
4 Numquid rugiet leo in saltu,nisi habuerit praedam?Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,nisi aliquid apprehenderit?
5 Numquid cadet avis super terramabsque laqueo?Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
6 Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet?Si erit malum in civitate,nonne Dominus fecit?
7 Nihil enim faciet Dominus Deus,nisi revelaverit secretum suumad servos suos prophetas.
8 Leo rugit,quis non timebit?Dominus Deus locutus est,quis non prophetabit?
9 Auditum facite in aedibus Assyriaeet in aedibus terrae Aegyptiet dicite: "Congregamini super montes Samariae";et videte insanias multas in medio eiuset oppressos in sinu eius.
10 Et nescierunt facere rectum,dicit Dominus,thesaurizantes violentiam et rapinasin aedibus suis ".
11 Propterea haec dicit Dominus Deus: Inimicus circumdabit terram,et detrahetur ex te fortitudo tua,et diripientur aedes tuae ".
12 Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonisduo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel,qui habitant in Samaria,in margine lectuliet in Damasci grabato.
13 Audite et contestamini in domo Iacob,dicit Dominus, Deus exercituum:
14 In die cum visitavero praevaricationes Israel,super eum visitabo et super altaria Bethel,et amputabuntur cornua altariset cadent in terram;
15 et percutiam domum hiemalemcum domo aestiva,et peribunt domus eburneae,et dissipabuntur aedes magnae ",dicit Dominus.