1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.
2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei.
3 Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: Magna et mirabilia opera tua,Domine, Deus omnipotens;iustae et verae viae tuae,Rex gentium!
4 Quis non timebit, Domine,et glorificabit nomen tuum?Quia solus Sanctus,quoniam omnes gentes venientet adorabunt in conspectu tuo,quoniam iudicia tua manifestata sunt ".
5 Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis.
7 Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.
8 Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.