1 Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe:Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
2 Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces;
3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti.
4 Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti.
5 Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris.
6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.
8 Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe:Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
9 Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam - sed dives es - et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
10 Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
12 Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe:Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
14 Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.
16 Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
18 Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
19 Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus.
20 Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
21 Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua.
22 Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius.
23 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
24 Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus;
25 tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
26 Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget illas in virga ferrea,tamquam vasa fictilia confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam.
29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.