1 Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
2 Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
5 Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;