1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: " Respice in nos ".
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit: " Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ".
7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
8 et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.