44 Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
47 Salomon autem aedificavit illi domum.
48 Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49 "Caelum mihi thronus est,terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,aut quis locus requietionis meae?
50 Nonne manus mea fecit haec omnia?".