30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: " Putasne intellegis, quae legis? ".
31 Qui ait: " Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ". Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus estet sicut agnus coram tondente se sine voce,sic non aperit os suum.