14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.