1 Quam pulchra es, amica mea,quam pulchra es:oculi tui columbarumper velamen tuum.Capilli tui sicut grex caprarum,quae descenderunt de monte Galaad;
2 dentes tui sicut grex tonsarum,quae ascenderunt de lavacro:omnes gemellis fetibus,et sterilis non est inter eas.
3 Sicut vitta coccinea labia tua,et eloquium tuum dulce;sicut fragmen mali punici, ita genae tuaeper velamen tuum.
4 Sicut turris David collum tuum,quae aedificata est cum propugnaculis:mille clipei pendent ex ea,omnis armatura fortium.
5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,capreae gemelli,qui pascuntur in liliis.
6 Antequam aspiret dies,et festinent umbrae,vadam ad montem myrrhaeet ad collem turis.
7 Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.
8 Veni de Libano, sponsa,veni de Libano,ingredere;respice de capite Amana,de vertice Sanir et Hermon,de cubilibus leonum,de montibus pardorum.
9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa,vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorumet in uno monili torquis tui.
10 Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa;meliores sunt amores tui vino,et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11 Favus distillans labia tua, sponsa;mel et lac sub lingua tua,et odor vestimentorum tuorumsicut odor Libani.
12 Hortus conclusus, soror mea, sponsa,hortus conclusus, fons signatus;
13 propagines tuae paradisus malorum punicorumcum optimis fructibus,cypri cum nardo.
14 Nardus et crocus,fistula et cinnamomumcum universis lignis turiferis,myrrha et aloecum omnibus primis unguentis.
15 Fons hortorum,puteus aquarum viventium,quae fluunt impetu de Libano.
16 Surge, aquilo,et veni, auster;perfla hortum meum,et fluant aromata illius.