1 " Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meumquasi imber super herbamet quasi stillae super gramina.
3 Quia nomen Domini invocabo:date magnificentiam Deo nostro!
4 Petra, perfecta sunt opera eius,quia omnes viae eius iustitia.Deus fidelis et absque ulla iniquitate,iustus et rectus.
5 Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis,generatio prava atque perversa.
6 Haeccine redditis Domino,popule stulte et insipiens?Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te,ipse fecit et stabilivit te?
7 Memento dierum antiquorum,cogita generationes singulas;interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi,maiores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumiuxta numerum filiorum Israel;
9 pars autem Domini populus eius,Iacob funiculus hereditatis eius.
10 Invenit eum in terra deserta,in loco horroris et ululatu solitudinis;circumdedit eum et attenditet custodivit quasi pupillam oculi sui.
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suoset super eos volitans expandit alas suaset assumpsit eumatque portavit super pennas suas.
12 Dominus solus dux eius fuit,et non erat cum eo deus alienus.
13 Constituit eum super excelsam terram,ut comederet fructus agrorum,ut sugeret mel de petraoleumque de saxo durissimo,
14 butyrum de armento et lac de ovibus,cum adipe agnorum et arietumfiliorum Basan et hircorum,cum medulla tritici,et sanguinem uvae biberet meracissimum.
15 Incrassatus est dilectus et recalcitravit;incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suumet recessit a Petra salutari suo.
16 Provocaverunt eum in diis alieniset in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt daemonibus et non Deo,diis, quos ignorabant;novi recentesque venerunt,quos non coluerunt patres vestri.
18 Petram, quae te genuit, dereliquisti,et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus et sprevit,quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
20 Et ait: "Abscondam faciem meam ab eiset considerabo novissima eorum;generatio enim perversa est,et infideles filii.
21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis;et ego provocabo eos in eo, qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos.
22 Ignis succensus est in furore meoet ardebit usque ad inferni profundissima;devorabitque terram cum germine suoet montium fundamenta comburet.
23 Congregabo super eos malaet sagittas meas complebo in eis.
24 Consumentur fame et devorabuntur febriet peste amarissima;dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere.
25 Foris vastabit eos gladius,et intus pavor:iuvenem simul ac virginem,lactantem cum homine sene.
26 Dixi: Disperdam eos,cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!,
27 sed arrogantiam inimicorum timui,ne superbirent hostes eorumet dicerent: >Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'.
28 Gens enim absque consilio estet sine prudentia.
29 Utinam saperent et intellegerent haecac novissima sua providerent!
30 Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem milia?Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos,et Dominus tradidit illos?".
31 Non enim est petra eorum ut Petra nostra,et inimici nostri sunt iudices.
32 Vere de vinea Sodomorum vinea eorumet de suburbanis Gomorrae;uva eorum uva felliset botri amarissimi;
33 fel draconum vinum eorumet venenum aspidum insanabile.
34 Nonne haec condita sunt apud meet signata in thesauris meis?
35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,in quo labetur pes eorum!Iuxta est dies perditionis,et adesse festinat sors eorum.
36 Iudicabit Dominus populum suumet in servis suis miserebitur;videbit quod infirmata sit manus,et defecerint clausi ac liberati.
37 Et dicet: "Ubi sunt dii eorum,petra, in qua habebant fiduciam,
38 de quorum victimis comedebant adipeset bibebant vinum libaminum?Surgant et opitulentur vobiset in necessitate vos protegant!
39 Videte nunc quod ego sim solus,et non sit Deus praeter me.Ego occidam et ego vivere faciam;percutiam et ego sanabo;et non est qui de manu mea possit eruere.
40 Levabo ad caelum manum meamet dicam: Vivo ego in aeternum!
41 Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit iudicium manus mea,reddam ultionem hostibus meiset his, qui oderunt me, retribuam.
42 Inebriabo sagittas meas sanguine,et gladius meus devorabit carnes:de cruore occisorum et captivorum,de capite ducum inimici!".
43 Laudate, gentes, populum eius,quia sanguinem servorum suorum ulcisceturet vindictam retribuet in hostes suoset propitius erit terrae populi sui ".
44 Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun;
45 complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel.
46 Et dixit ad eos: " Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius;
47 quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam ".
48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
49 " Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam.
50 Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo.
51 Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel.
52 E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel ".