1 Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone:
2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius Secheniae.
3 De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
4 De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiae, et cum eo ducenti viri.
5 De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti viri.
6 De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri.
7 De filiis Elam, Iesaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri.
8 De filiis Saphatiae, Zabadia filius Michael, et cum eo octoginta viri.
9 De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri.
10 De filiis Bani, Selomith filius Iosphiae, et cum eo centum sexaginta viri.
11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri.
12 De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri.
13 De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et haec nomina eorum: Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri.
14 De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri.
15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi.
16 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes.
17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo
19 et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius et fratres eius viginti
20 et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti sunt.
21 Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae.
22 Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: " Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum ".
23 Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et evenit nobis prospere.
24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem,
25 appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur.
26 Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant talenta duo, auri centum talenta,
27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum.
28 Et dixi eis: " Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum;
29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini ".
30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri.
31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via,
32 et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus.
33 Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae,
34 iuxta numerum et pondus omnia; descriptumque est omne pondus. In tempore illo,
35 qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.
36 Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.