3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
5 unus Dominus, una fides, unum baptisma;
6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,dedit dona hominibus ".
9 Illud autem " ascendit " quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,