1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
3 Issachar, Zabulon et Beniamin,
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,
7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
9 et ait ad populum suum: " Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ".
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,
16 praecipiens eis: " Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ".
17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis rex ait: " Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ".
19 Quae responderunt: " Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ".
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: " Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ".