1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
2 Dixitque ad me: " Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3 dicentes: "Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes".
4 Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ".
5 Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: " Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6 Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis.
7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius.
8 Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia.
10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
12 et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati ".
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: " Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ".
14 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
15 " Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: "Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem".
16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
18 Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa.
19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ", dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos;
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.
25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.