1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens:
2 "Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem:Euge, confracta estporta populorum!Conversa est ad me;quae erat plena, deserta est",
3 propterea haec dicit Dominus Deus:Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans;
4 et dissipabunt muros Tyriet destruent turres eius,et radam pulverem eius de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.
5 Siccatio sagenarumerit in medio maris,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus;et erit in direptionem gentibus.
6 Filiae quoque eius, quae sunt in agro,gladio interficientur,et scient quia ego Dominus.
7 Quia haec dicit Dominus Deus:Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor, regem Babylonis,ab aquilone, regem regum,cum equis et curribus et equitibuset coetu populoque magno.
8 Filias tuas, quae sunt in agro,gladio interficiet,et circumdabit te munitionibuset comportabit aggerem in gyroet levabit contra te clipeum
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuoset turres tuas destruet in armatura sua.
10 Inundatione equorum eiusoperiet te pulvis eorum,a sonitu equitumet rotarum et curruummovebuntur muri tui,dum ingressus fuerit portas tuasquasi per introitus urbis dissipatae.
11 Ungulis equorum suorumconculcabit omnes plateas tuas,populum tuum gladio caedet,et columnae tuae fortissimaein terram corruent.
12 Vastabunt opes tuas,diripient negotiationes tuaset destruent muros tuoset domos tuas praeclaras subvertentet lapides tuos et ligna tua et pulverem tuumin medio aquarum ponent.
13 Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum,et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
14 et dabo te in limpidissimam petram;siccatio sagenarum eris,nec aedificaberis ultra,quia ego locutus sum,dicit Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?
16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te.
17 Et assumentes super te lamentum dicent tibi:Quomodo peristi, quae habitas in mari,urbs inclita,quae fuisti fortis in maricum habitatoribus tuis,quos formidabant universi!
18 Nunc stupebunt navesin die ruinae tuae,et turbabuntur insulae in mariob exitum tuum".
19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae,
20 detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium;
21 in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ", dicit Dominus Deus.