1 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi!
2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
3 Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.
15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.
22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.